monumenta.ch > Plinius > sectio 199

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 199
{LXXVIII} Subest venter stomachum habentibus, ceteris simplex, ruminantibus geminus, sanguine carentibus nullus. intestinum enim ab ore incipiens quibusdam eodem reflectitur, ut saepiae et polypo. in homine adnexus infirmo stomacho similis canino. his solis animalium inferiore parte angustior; itaque et sola vomunt, quia repleto propter angustias supprimitur cibus, quod accidere non potest iis quorum spatiosa laxitas eum in inferiora transmittit.